CAP. XXIV. Quod operatio et permissio Dei signa sunt quid esse bonum sit, etiam si illud bonum non sit; praeceptio et prohibitio signa sunt quid bonum sit, etiam si illud esse bonum non sit.

Et sequuntur post ipsam signa ejus, permissio ejus et operatio ejus; et ostendunt quod in illa est, quoniam in ipsis idem est. Et adduntur praecepta et prohibitiones, et sunt ipsa quoque signa et demonstrationes voluntatis summae et complaciti aeterni per approbationem et dilectionem; et non similia quidem signa prioribus, sed demonstrationes tantum et significationes approbationis et complaciti in eo quod bonum sit; et non in eo quid esse bonum sit, sive bonum ipsum sive malum sit. Et ideo significant ipsa non hoc quidem quod in summa sit voluntate, ut fiat, sed quid in complacito et approbatione sit si fiat; et tamen utrumque voluntatis esse et hoc bonum esse etiam si non fiat: illud autem sic bonum esse ut fiat.