|
Quicunque ergo distinctionem facere voluerit, loquens de voluntate Dei,
hoc dicere potest. Diligenter considerandum est quomodo quidem Deus in
alio hoc vult quod ipsum est; in alio autem solum hoc, quia ipsum est.
Et in eo quidem quod vult ipsum quod est rem approbat; in eo vero quo
vult ipsum, quia est actum rei. In eo autem quo approbat rem et non
actum rei, vult aliquid et nondum adhuc esse vult quod vult. In eo vero
quod approbat actum rei et non ipsam rem aliquid esse vult, et nondum
tamen ipsum vult quod esse vult. Neque enim bonum est esse omne quod
ipsum bonum est; quemadmodum aliquando quod malum est esse ipsum malum
non est. Et non vult Deus nisi quod bonum est, etiam cum ipsum esse
bonum non est. Et non vult esse nisi quod esse bonum est, etiam cum
ipsum bonum non est. Et cum vult aliquid quia bonum est, et ipsum esse
non vult quia bonum non est, perficitur voluntas ejus et non remanet
sine effectu, etiam cum res non perficitur, quia sic vult et bonum est
quod vult. Et cum non vult aliquid, quia malum est; et ipsum esse vult,
quia bonum est: perficitur voluntas cum res perficitur, quia sic vult et
bonum est quod vult. Et semper impletur voluntas ejus; et nunquam cassum
est beneplacitum illius, quia bonum est semper quod vult et est semper
ut vult. Et haec sunt quinque proposita, beneplacitum, et permissio,
operatio, et praeceptio et prohibitio. Et distinguitur beneplacitum in
eo quo res approbatur, et in eo quo approbatur actus rei. Et
distinguitur operatio in eo quod operatur, et in eo quod cooperatur;
quia alia facit Deus operando quae solus facit, alia cooperando quae
solus non facit. Et distinguitur praeceptio in eam quae fit extrinsecus
per sermonem, et in eam quae fit intrinsecus per inspirationem. Et
constat in his omnibus quod de voluntate Dei dicendum fuerat, quod est
beneplacitum ejus et signum beneplaciti ipsius. Propter quod et multae
dicuntur voluntates ejus cum sit una voluntas ipsius, quia sunt multa
signa voluntatis ipsius. Sicut scriptum est: Magna sunt opera Domini
exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX); propter ea quae ex ipsa
et secundum ipsa sunt multa. Hic de voluntate Dei diximus, quoniam ipsa
est prima causa rerum omnium sicut nobis propositum fuerat, et secundum
intelligentiam prosecuti sumus. Et sunt alta multa fortassis quae
comprehendi non possunt et fugiunt ab intelligentia et sermone nostro.
|
|