|
Sic igitur constat rerum ordo, ut post prima posteriora sequantur. Prima
omnium rerum est voluntas Creatoris, quoniam ex ipsa sunt omnia. Post
ipsam sequuntur quae sunt ex ipsa. Prima sunt quae sunt in ea; secunda
sunt quae ex ea sunt. Quae in ea sunt aeterna sunt, nec gradum habent
nec successionem, quoniam in unitate consistunt et in aeternitate non
transeunt. Quae ex ea sunt creata sunt per eam, quae causam sumpserunt
ex ipsa non substantiam in ipsa; quia divina natura substantialiter ex
se non genuit quae causaliter creavit; quia non potest naturaliter idem
esse qui fecit et quod factum est. Quae igitur facta sunt unum non sunt,
et in his quaedam prima sunt, quaedam secunda; non prima ad prima sed ad
secunda prima. Quae enim ad prima ante se secunda sunt ad secunda, a se
sunt prima; et secunda ab ipsis; tertia sunt ad prima. Quae in voluntate
Dei aeterna et invisibilia sunt, prima omnium sunt. Quae ex voluntate
Dei temporalia et invisibilia sunt secunda sunt post prima, quae
temporalia et visibilia tertia post secunda. Et in ipsis visibilibus
quae rationalia sunt propinquiora sunt invisibilibus, quia in ipso
invisibilia sunt quae rationalia sunt. Ponuntur ergo primo loco causae
primordiales et invisibiles et increatae creandorum omnium in mente
divina. Secundo loco angelica natura invisibilis quidem sed creata.
Tertio loco humana visibilis et creata, secundum aliquid invisibilis et
secundum aliquid visibilis. Quarto loco creatura corporea in toto
visibilis et in toto temporalis. Post primas ergo causas increatas et
invisibiles exibit consideratio, et procedet ad angelicam naturam
rationalem et invisibilem. Deinde ad humanam visibilem et rationalem, de
qua propositum primum fuit ut consummetur. Nam de visibilibus quidem
quae postrema sunt idcirco primam propositionem fecimus, ut de his quae
patent ad latentium cognitionem humanam mentem commodius duceremus.
|
|