CAP. IV. Secunda operatio; tertia permissio.

Deinde sequuntur duae voluntates, et duo quae dicuntur voluntates. Et haec duo de Deo dicuntur, et Dei voluntates dicuntur, quia signa sunt voluntatis ejus. Harum voluntatum una permittens vocatur, altera faciens, hoc est permissio et operatio: quia permissio ejus dicitur voluntas ejus, et operatio ejus dicitur voluntas ejus, quoniam secundum voluntatem ejus fiunt et signa sunt voluntatis ejus. Et sunt duo ista quasi consequentia voluntatis summae, et quasi explicatio ejus et effectus illius et paria illi, non tamen coaeterna. Quidquid enim in illa semper est in istis aliquando est, et quidquid in istis aliquando non est in illa nunquam est. Omne enim quod est in illa semper est, et omne quod est in istis aliquando est; quia, nec aliquid est praeter ejus voluntatem, nec aliquid fieri potest extra operationem ipsius sive permissionem. Et sequuntur duo unam et una in ambobus invenitur, quoniam nec nolens operatur, nec permittit nisi volens. Et cum fit aliquid, dicitur noc voluntas Dei, quia voluntate Dei factum est, ut hoc fieret vel permissum. Et voluntate fecit quod fecit et bene fecit et bonum fecit quod fecit. Et voluntarie permisit: etiam si illud bonum non fuit quod permisit.