CAP. V. Quod Deus bona fecit mala permisit.

Bona enim fecit et benefecit, et mala permisit et non fecit. Et bene fecit, quoniam utrumque bonum fuit. Et idcirco utrumque voluit, quia utrumque bonum fuit. Et fuerunt bona bona, et mala mala, nec bona fuerunt mala, nec mala bona; sed bonum fuit esse et bona et mala. Et voluit utrumque esse Deus, quia utrumque bonum esse fuit; et non utrumque bonum fuit, quia malum bonum non fuit. Et idcirco non voluit Deus malum, cum voluit ut esset et malum. Quod tamen non fecit in eo quod fecit bonum, sed permisit ut esset, quia bonum fuit quod voluit. Neque id bonum malum fuit, sed ex malo bonum fuit; neque malum bonum fecit, sed ex malo bonum fecit. Qui malis et bonis uti novit ad bonum.