CAP. VI. Quare Deus mala permisit

Fuitque majus bonum esse bonum ex bono et malo quam ex solo bono; pro quo voluit summum bonum ut esset hic bonum, et quod voluit fuit bonum. Sicut ergo aeternae sapientiae illius ignotum esse non potuit omne quod futurum fuit, sic coaeternae voluntati ejus displicere non potuit omne quod fuit. Et vidit totum quod futurum fuit, et bonum esse hoc totum ut esset totum, et voluit ut esset totum, quia bonum fuit ut esset totum. Et vidit mala quae erant procul futura cum bonis priusquam erant et consideravit, quod his malis adjunctis bona commendarentur, et pulchriora fierent comparatione malorum, et bona essent mala inter bona quae non erant bona. Quoniam ex eis ornarentur bona et commendarentur, et amplius bonum acciperent ad decorem et pulchritudinem universorum. Et respexit cuncta in ordine suo: et vidit bona ibi, et quae bona sibi bona fuerunt, et voluit sic esse omnia ut bonum fuit, quia ita bonum fuit ut vidit et voluit quod futurum fuit. Et pensavit aequo judicio universa, quae vidit in complacito uno quo bonum fuit et justum totum esse, et nihil aliud esse; et voluit totum esse et aliud non esse. Et hac voluntate postea fecit ut bona essent quae esse bonum erat, sicut viderat et voluerat. Et permisit ut mala essent quae esse bonum erat, quae cum bonis futura esse praeviderat, et ut essent cum bonis voluerat quia bonum erat. Et erat quidem voluntas ejus aeterna et de bonis et de malis quae voluit ut essent; sed non erat notum hominibus donec complerentur et fierent, de quibus bonis et malis voluntas ejus erat ut essent.