CAP. VII. Quare operatio Dei et permissio voluntas ejus dicuntur.

Cum autem fecit bonum et permisit malum, apparuit nobis voluntas ejus de illo, quoniam esse vult quod facit vel permittit ut sit; et non incipit tunc cum illo quod fit voluntas ejus quae aeterna est, sed ostenditur ex illo quanto fit quae occulta est. Et ideo ipsum quod fit dicitur voluntas ejus, quia signum est voluntatis ejus. Et apparet quasi alia et alia voluntas, quia signa sunt alia et alia unius voluntatis.