CAP. VIII. Quod duplex sit discretio voluntatis Dei in beneplacito ejus et in signo beneplaciti ejus.

Et exit inde nobis discretio cognoscendae voluntatis divinae in beneplacito ejus et in signo beneplaciti ipsius, et dicimus quod beneplacitum ejus est voluntas ejus. Et signum beneplaciti ejus vocamus voluntatem ejus, Et verum est utrumque et utrumque vere dicitur; sed beneplacitum ejus aeternum est, nec potest non esse quidquid in illo est, et quidquid in illo non est, esse non potest. Nec contra ipsum, nec extra ipsum, nec sine ipso aliquid est, in omni quod est. Et constat ipsum et ratum est; nec cassari potest aliquando quod in ipso est, Omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII), in hoc probatum est, quia non cassatur voluntas ejus. Et voluntati ejus quis resistit? (Rom. IX.) In hoc probatum est quod non impeditur beneplacitum ipsius. Ita consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius: et ipsi effectus rerum non discordant ab illo. Fit enim omne quod vult, et omne quod non vult non fit, et omne quod vult semper vult ut fiat, quod non semper est aliquando quod vult. Et hoc beneplacitum universale quod aeternum est, et omnia quae fiunt temporibus suis pariter simplici nutu justitiae suae approbat ut ad effectum procedant et fiant; perficitur et consummatur, et manifestatur duobus his quae subsequuntur in tempore permissione et operatione divina, quae et ipsa rerum omnium quae effectum capiunt vel subsistunt universitatem complectuntur, et respondent illi quod unum est in utroque, et indissimile ad dissimilia omnia beneplacitum Creatoris. Et propterea etiam ipsa duo voluntates dicuntur. Et est voluntas Dei beneplacitum ejus, et voluntas ejus operatio ejus, et voluntas ejus permissio ejus.