PARS QUINTA.

DE CREATIONE ANGELORUM ET NATURA,
ET CONFIRMATIONE ET LAPSU,
ET CAETERIS QUAE AD IPSOS PERTINENT.


CAP. I. Quae de angelis sint inquirenda.

De natura angelorum post alia quae dicta sunt de mundi exordio, et idcirco praemissa sunt ut de visibilibus ad invisibilia conscendamus, quaestionem proponitis, quando creati sunt angeli et quales facti sunt dum conderentur primum; deinde quales effecti sunt dum dividerentur aversione et conversione, et quomodo dispositi sunt dum judicarentur damnatione et glorificatione. Et de numero et de ordinibus, et de excellentia, et de hominibus, et de differentia donorum, et de officiis et de moderatione, et gubernatione Dei in illis; et multa alia quae consequuntur ad illa et quae continentur in illis. Propterea nos oportet de multitudine rerum latentium secundum nostram possibilitatem, doctrinam formare; et non promittere quod consequi non possumus.