CAP. X. De differentia cognitionis. |
Qui enim subtiles natura magis et sapientia amplius perspicaces creati sunt, ii merito dignitate superiores sunt constituti. Qui vero et natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, merito dignitate inferiores sunt ordinati, ita tamen ut ii qui excellentiores constituti sunt sine superbia praelati essent, et qui inferiores positi sunt, sine miseria subjecti. |