CAP. XII. In quo similes conditi sunt et in quo dissimiles.

Quod ergo spiritus erant, quod vita erant, quod indissolubiles vel immortales erant: aequales omnibus erant. Quod autem natura potentes erant, quod essentia subtiles erant, quod intelligentia sapientes erant, et libertate voluntatis prompti ad utrumlibet et habiles; non aequale omnibus erat, et tamen sufficienter erat. Istas discretiones invisibiles invisibilium et intelligibilium natura solus ponderare potuit et uniuscujusque mensuram et modum et terminum sapientia sua comprehendere, cujus potentia conditum erat totum, et providentia ordinatum. Nos vero caligante intelligentia timide incedimus ad illa, et palpamus sensu cognitionis infirmae quae virtute non comprehendimus. Quae igitur vis et quanta potentia fuerit invisibilium essentiarum; quaeve sapientia, qualisque libertas, et quantum in his commune omnibus, et quid singulis proprium vel singulare ac differens datum sit; valde ineffabile est et a sensu humano remotum. Sola enim divina potestas et sapientia divina nec termino nec mensura concluditur; et arbitrii libertas aeterni, atque incommutabilis voluntatis complacitum nulla unquam minoratione sive necessitatis angustia coarctatur; sed absolutum est et dominans et superexcellens et efficax et nutus sui libertate singulariter perfectum, ac propria potestate plenum. Omne autem quod creatum est ex parte est, et ex parte potens et sapiens et liberum ex parte; quia nec omnis effectus potestati creaturae subjicitur, nec omne occultum sapientiae manifestatur, nec omnis eventus electionem sequitur. aut voluntati famulatur; sed secundum aliquid tantum possunt et sapiunt, secundum aliquid et liberi sunt. Et propterea determinanda est potestas eorum et determinanda est sapientia, et determinanda est libertas. Potestas autem ad operationem pertinet, sapientia ad cognitionem, libertas ad voluntatem.