CAP. XIII. De triplici potestate illorum.

Et erat primum triplex discretio potestatis illorum, quoniam alia pars potestas quam acceperant ad se, alia quam acceperant ad invicem inter se, alia autem quam acceperant ad ea quae conditione ordinata fuerant sub se. Prima potestas virtutis erat, secunda dominationis, tertia administrationis. In ea potestate quam acceperant in se, omnes differentes erant; in ea vero quam acceperant inter se quidem excellentes; in ea autem quam sub se acceperant differentes et excellentes. In ea potestate quam in semetipsis singuli acceperant, unicuique ad effectum famulabatur natura propria. In ea vero quam ad se invicem habebant; quibusdam subjecta erat obedientia aliena. In ea autem quam ad inferiora possidebant potestate, unicuique secundum virtutem naturae et dignitatem officii ministerium exhibebat subjecta creatura. Haec de potentia prima rationalis naturae dicta, futurae investigationi primam occasionem exponunt.