|
De sapientia quoque illorum in prima consideratione triplex nobis
discretio occurrit. Quoniam illuminabantur tripliciter, vel ad tria
simpliciter; et erat trina cognitio in eis ut agnoscerent quod facti
erant, similiter et a quo facti erant, et cum quo facti erant. In eo
quod facti erant, mali et boni cognitionem acceperant, ut intelligerent
quid appetendum sibi foret vel quid respuendum secundum potentiam
virtutis in se et libertatem voluntatis. Sed et ipsius a quo facti erant
cognitionem acceperant, ut intelligerent et scirent principium et finem
suum a quo conditione processerant, et ad ipsum debuerant intentione
converti. Illius vero cum quo facti erant cognitionem acceperant, ut
scirent quid vel sibi invicem pro divina dispensatione et ordinatione
deberent, vel quantum in his quae conditione sibi divinitus sine
praesumptione valerent. Et in hunc modum sapientes conditae sunt et
discernentes et intelligentes spirituales illae substantiae; et tantum
in his omnibus sapientes quantum incipienti naturae congruum fuit, vel
pro merito virtutis adipiscendo necessarium.
|
|