CAP. XV. Utrum perfecti facti sint angeli an imperfecti.

Multi enim nesciunt et ignorant existimantes superfluentem quamdam sapientiam eorum quae ad rem non pertinet cognitionem et providentiam et praescientiam futurorum, et eorum quae circa ipsos ventura erant fuisse in illis; et aliter imperfectos, et ignorantes, et non sicut oportuit consummatos et plenos; qualia facere omnipotentem non decuit et perfectum et bonum. Sed non discernunt quod ad perfectionem aliquid facere ut perficiatur quod est imperfectum; et ideo imperfectum, ut sit primo imperfectum; deinde autem perfectum, ut ab eo perficiatur a quo imperfectum factum est, ut perficiatur; non est imperfectio facientis neque turpitudo facti, quoniam et aliter facere potuit qui fecit, et non aliter fieri debuit quod factum est. Sed et hic dicendum quod perfectum est secundum aliquid habens totum quod habere debet, et si non habeat quod habiturum est totum.