|
Nam tribus modis his perfectio constat, et nominatur convenienter
perfectum. Est enim secundum tempus perfectum, et secundum naturam
perfectum, et universaliter perfectum. Primum perfectum est quasi
initium perfectionis faciens secundum tempus perfectum; et sequitur quod
majus est secundum naturam perfectum; et tertium est maximum et
superexcellens universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum est
quod habet quidquid tempus requirit, et convenit secundum tempus haberi.
Secundum naturam perfectum est quod habet omne quod vel datum est
naturae suae, vel debitum est. Universaliter perfectum est cui nihil
deest. Prima perfectio est naturae conditae; secunda perfectio est
naturae glorificatae; tertia perfectio et vera est increatae naturae.
|
|