CAP. XVII. Quod angeli perfecti sunt secundum primam perfectionem.

Et ad hunc modum non mirabile est neque in quaestionem adducendum quare non fuerunt perfecti angeli conditi; quia in prima perfectione creati sunt, et ad secundam sub tertia venturi. Quoniam sicut non possunt ad tertiam pertingere, sic nec a secunda incipere debuerunt. Alioqui proficienti locum aditumque invenire non valuissent eundi in melius, nisi reliquum fuisset post prima dona naturae quo crescere potuissent vel deficere.