|
Hic quaeritur utrum angeli praescii fuerunt futuri eventus sui, et in
sapientia data agnoverunt quid futurum esset super eos. Videtur enim
utrinque aliquid inconvenientis occurrere. Si enim qui futuri erant
mali, lapsum suum praescierunt, poenamque cognoverunt quae ruinam sequi
debuerat, et finiri non debuerat, tanta sibi mala imminere praevidentes
aut vitare voluerunt sed non potuerunt, et miseri erant; aut potuerunt
et noluerunt et stulti erant, et maligni. Si autem nesciverunt caeci
erant, neque agnoverunt quo pergerent; et in contingens ac fortuitum
miserunt pedem ut ultra procederent quo nesciebant. Et videtur quasi
aliquid absurditatis afferre si hoc dicatur, et melius sedere et aptum
esse magis, ut scientes dicantur eorum quae futura fuerant. Et repugnat
iterum alia ratio quam contra posuimus, et potest facile mentibus
infirmis scandalum nasci in alterutrum nisi conveniat. Propter hoc
dicimus quod non erant praescii eventus sui, neque eis data est cognitio
eorum quae futura fuerant super eos. Quoniam non oportuit ut ita liberam
haberent electionem voluntatis suae sine terrore et spe in utroque.
Propterea monstratum est eis quid faciendum esset non quid esset
futurum, ut nulla necessitate providentiae impelli viderentur, sed
ratione dirigi et propria deflecti voluntate in ambobus. Et ita bonum
fuit et conveniens; et non est sic reprehensione dignum opus Dei, quia
ita fecit ut bonum fuit.
|
|