CAP. XIX. Quales conditi sunt angeli, boni an mali, justi an injusti, beati an miseri.

Sed et multa alia quaeruntur de illa natura spirituali, quibus curiositas humanae mentis quieta esse non sinitur. Interrogant utrum boni fuerunt an mali creati angeli, justi an injusti, beati an miseri; et fortassis alia quaedam his similia. Et, quia multa sunt alia quae in quaestione coacervantur, non possumus nos ad omnia prolixa responsione occurrere; sed breviter definimus quia tunc in illo principio primo et exordio inchoationis quod humana consideratio ita breve et momentaneum simplicisque instantis sine mora et intervallo primae subsistentiae de nihilo in aliquid apparentis accipiat, ut id quod primum omnium illis erat intelligat: hoc solum invenitur in conditis quod natura contulit conditionis. Quod enim ceperunt totum acceperunt. Et non poterat in illis ex illis esse quidquam, quoniam omne quod ex illis est posterius est illis. Itaque omne quod facti sunt non fecerunt ipsi; sed tantum facti sunt et quod facti sunt boni facti sunt totum. Si enim quod facti sunt mali facti sunt, culpa est facientis non facti; quia aliud esse non potuerunt neque facere ipsi cum facti sunt tunc ut aliud essent quam facti sunt. Itaque ex faciente erant quando primum erant totum quod erant, et acceperant totum quod erant, et a se nihil habebant qui et hoc quod erant, ex nihilo, et a Creatore acceperant quod erant. Non potuit autem Creator optimus, auctor mali esse; et ideo totum bonum erat quod ex ipso illis erat; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probamus quod boni erant angeli quando primum facti sunt, et quod boni facti sunt omnes, quoniam a bono facti sunt qui malum facere non potest. Sic itaque boni erant et non mali; et quemadmodum boni erant, ita et justi erant et beati erant. Sed ea bonitate et justitia et beatitudine quam natura incipiens acceperat, non quam fecerat ipsa vel meruerat faciendo. Si enim boni dicuntur boni erant, quemadmodum bonum erat quod bonus fecerat totum. Et si meliores erant (sicut erant) meliores erant pro eo quod facti erant, non pro eo quod fecerant ipsi vel faciebant. Similiter et quod justi dicuntur, solum hoc illis erat injustos non fuisse; et quod beati, non miseros ex stitisse. Verumtamen neque justi ad meritum, neque injusti ad culpam, quemadmodum neque ad glorificationem vel consummationem beati, vel ad tormentum vel poenam miseri verissime affirmantur Et forte expressius et ad intelligentiam evidentius sit, nec bonos nec malos, nec justos nec injustos nec conversos, nec aversos, nec beatos, nec misero conditos, asserenti. Nam qui bonos dicit, significat virtutem; qui justos, meritum; qui conversos, dilectionem; qui beatos, glorificationem.