CAP. II. Quod in principio creati sunt angeli.

Scriptura dicit quod primo omnium creata est sapientia (Eccli. I); et intelligimus sapientiam creatam rationalem creaturam dici; quoniam et ipsa sapientia est sicut lumen lucens ex lumine, non lumen illuminans. Nam illa sapientia quae sapit, sapientia ista creata non est, nec creatura est, nec aliunde esse habet sicut aliunde sapere non habet. Ista autem quae de semetipsa sapere non habet neque esse habet a semetipsa et ipsa creata est, et initium habet. Et dicit Scriptura quando facita est sapientia ista, quoniam primo omnium facta est sapientia. Et rursum alia Scriptura dicit: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Et videntur quaedam contraria oriri assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta sunt. Et facta sunt post ipsam coelum et terra, et ipsa facta est ante coelum et terram. Iterum si in principio creavit Deus coelum et terram, nihil factum est ante coelum et terram nec facta est ipsa sapientia ante coelum et terram, quod simul stare non potest. Propter hoc ne divinarum Scripturarum testimonia contraria esse videantur, quod sentire fas omnino non est, requirimus intelligentiam veritatis quoniam in veritate non repugnat quod verum est.