|
In illis autem quod erat primum incipere, velle non erat aut facere, qui
ad volendum et faciendum tantum facti erant non volentes aut facientes.
Velle enim aut facere motum habet, et de hoc in illud, et successum et
moram; quod incipientis principii esse non potest, quod incipit tantum
amplius non est adhuc, sed primum est et non deinceps. Velle autem
voluntate est velle, cum movetur voluntas et operatur jam aliquid; et
est ibi hoc et illud; et de hoc in illud quod praecessit voluntas ex qua
velle erat cum adhuc velle non erat; sed voluntas erat tantum ut ex ea
velle esset quod incipientis non erat aut facere. Non ergo sic
intelligendum est simplex principium et prima origo nascentis naturae.
Sed unum ipsum et hoc tantum et non amplius sine spatio et motu et mora,
quae omnia subsequuntur postea, in quibus velle constat et facere, et
processus motuum et actionum post primum principium. Ex quo autem
voluntas movebatur velle erat; et a voluntate erat, quae libere
movebatur, quia per se movebatur et non impulsu alieno. Et hoc ipsum
meritum erat et vocabatur bonum vel malum, quia liberum erat et ex se
erat. Et extunc mereri coeperunt, ex quo voluntate moveri coeperunt. Et
hoc post primum principium erat; et a primo principio erat; et non in
ipso, quoniam ab ipso tantum erat. Ex quo autem voluntas erat, libertas
erat, quia voluntatis est libertas; quoniam potens erat per se moveri ut
ultra iret huc vel illuc sine coactione vel adjuta vel derelicta;
quoniam libertas est voluntatis ex quo est voluntas ipsa in ipso primo
principio. Propter hoc erat arbitrium liberum in illis, quoniam in illis
erat voluntas potens moveri et ferri suo appetitu in utrumque.
|
|