CAP. XXI. Quid sit liberum arbitrium.

Quoniam spontaneus motus vel voluntarius appetitus liberum arbitrium est: liberum quidem in eo quod est voluntarius; arbitrium vero in eo quod appetitus. Sed et ipsa potestas et habilitas voluntatis est libertas qua movetur ad utrumque, et liberum arbitrium dicitur voluntatis. Voluntarie autem moveri et ferri spontaneo appetitu, hoc est potestate eligere et libertate judicare, in quo constat liberum arbitrium. Et propter hoc facti sunt liberi arbitrii, ut voluntario appetitu moverentur; sed secundum electionem voluntatis et inclinationem desiderii sui sine coactione. Verumtamen quod primum erat in illis, incipere moveri non erat; neque eligere, neque concupiscere, quoniam simplex erat et principium primum; et tamen liberum arbitrium jam tunc erat, quoniam voluntas erat cui inerat hoc et ex qua hoc subsequebatur; quoniam ex hoc mota est statim et spontaneo appetitu ducta in electionem propriam.