CAP. XXII. Quod semper liberum arbitrium non ad praesens spectat, sed ad futurum: nec ad omne, sed ad contingens tantum.

Sed et hoc sciendum quod liberum arbitrium quod diximus primi principii esse propter voluntatem quae erat in primo principio, hoc ipsum ad primum principium non erat; quoniam liberum arbitrium ad praesens tempus non refertur, sed ad ea quae futura sunt postea in contingenti. Omne enim quod est determinatum nec potest aliud esse, quam est dum ipsum est; et si aliud potest esse potest esse aliud postea; et non aliud esse tunc quando est hoc quod est, sed postea ut desinat hoc esse quod est, et incipiat aliud esse quod non est. Quod enim potest in praesenti quidem potest, sed de praesenti non potest; et si de praesenti potest, non tamen nisi ad futurum potest. Quod igitur primum facti sunt ipsi, non esse non potuerunt, quia facti sunt hoc totum; et non fecerunt ipsi et non potuerunt non esse hoc cum primum erant, quoniam tunc ipsum erant, et esse coeperunt solummodo. Et si potestas illis erat, ut aliud essent, quia liberum arbitrium erat, non erat tamen potestas illis ut tunc aliud essent; quia hoc erant, sed ut hoc esse desinerent quod tunc erant et aliud esse inciperent quod non erant. Non enim esse poterant quod non erant nisi prius esse desinerent quod erant, et tunc deinde esse inciperent quod non erant. Quoniam liberum arbitrium de praesenti esse non potest, tametsi ipsum in praesenti est; sed spectat semper ad futuros eventus, et solum qui in contingenti consistunt. Futura quippe quae ex necessitate futura sunt, liberum arbitrium non sequuntur; sed constant immobiliter ad unum tantum, nec recipiunt utrumlibet contingentis. Sic igitur liberum arbitrium erat tunc in illis, non quidem ut tunc aliud essent quam erant, sed potestate quam habebant in eo quod erant ut hoc esse desinerent, et aliud esse inciperent quod non erant. Et sic quidem studiosius inquirentibus ratio occurrit de statu primo angelorum, de primordio existentiae illorum, quales facti sunt primum et de natura, et de sapientia et de arbitrii libertate proposita.