CAP. XXIII. De aversione et lapsu malorum; et de conversione et confirmatione bonorum.

Post hoc consideratio adducit inquirere quales effecti sunt dum dividerentur aversione et conversione. Quod enim primum erant secundum aliquid unum erant, quia omnes boni erant; et quod boni non facientes, sed facti erant. In hoc igitur unum erant quod boni facti erant et nondum ad aliud erant quam facti erant; quia tunc primum facti erant, et non ante quidquam fecerant. Coeperunt autem dividi ab eo quod facti erant, ut aliud jam essent, vel proficientes supra illud et boni essent; vel sub illo deficientes ut mali essent. Haec est conversio et aversio qua divisi sunt qui unum erant et boni natura ut sint alii supra illud boni per justitiam: alii sub illo mali per culpam. Conversio enim justos fecit et aversio injustos. Utraque enim voluntatis fuit, et voluntas utrinque libertatis. Et propterea utraque merito imputatur et utraque merito judicatur, sive pro bono merito judicatur, sive pro bono merito ad gloriam sive malo pro merito ad poenam.