|
Quoniam vero in motu voluntatis rationalis justitia pariter et culpa
inventa est, quia motu voluntatis factum est ut mali fierent aversi a
bono in quo erant; et similiter motu voluntatis factum est ut boni
essent conversi a bono in quo erant ad bonum in quo nondum erant,
propterea in motu rationis voluntatis omne meritum constabat quo vel
boni vel mali erant. Illic ergo et malum bonum quaerendum est ubi
justitia et culpa est, quoniam justitia bonum et culpa malum est. Et
ipsa culpa nec voluntas erat, quoniam voluntas malum non erat; quoniam a
Deo data erat; nec motus voluntatis malum erat quoniam ex voluntate
erat, et voluntatis erat, et moveri voluntas a Deo acceperat; nec id ad
quod motus voluntatis erat malum erat, quoniam aliquid erat, et omne
quod aliquid erat a Deo erat, et bonum erat.
|
|