|
Quid ergo illic malum erat nisi quia motus voluntatis non erat ad quod
esse debuerat? et ideo non erat quia ad aliud erat ad quod esse non
debuerat, nec tamen ad hoc esse sed ad illud non esse peccatum erat,
quia si illud non esset etiam si hoc esset, peccatum non esset. Mens
itaque rationalis sicut voluntatem acceperat, et moveri voluntate
acceperat; sic et ad quae licite voluntate moveri posset acceperat, et
ad illa moveri secundum mensuram erat moveri, et moveri secundum
mensuram erat moveri secundum justitiam. Et si ad illa tantum mota
fuisset secundum justitiam mota fuisset, et fuisset justa voluntas,
quoniam secundum justitiam mota fuisset. Quando autem ad ea mota est
quae concessa non fuerant, extra mensuram mota est, et in eo secundum
mensuram mota non est. Et ibi malum illi erat secundum mensuram non
moveri. Neque illi malum erat moveri ad quod mota est; sed secundum
mensuram non moveri ad quod mota non est quia si secundum mensuram mota
fuisset etiam ad hoc mota peccatum non fuisset. Extra mensuram autem
moveri voluntate erat appetere quod concessum non erat; in quo secundum
mensuram non moveri erat, et id malum erat; ipsum autem occasio mali.
Quia enim extra mensuram voluntas mota est, secundum mensuram mota non
est. Nes tamen illi malum erat moveri ad quod mota est, sed secundum
mensuram non moveri secundum quod mota non est. Et hoc si non fuisset,
malum nullum fuisset. Hoc itaque malum factum est voluntati avertenti se
et transgrediendi mensuram, quod turpis facta est et prava et
inordinata, effluens et non tenens modum et legem pulchritudinis suae.
Quae autem recte movebatur et secundum Creatoris voluntatem
conformabatur, convertebatur ad eum a quo regebatur; et illi bonum erat
extra illius voluntatem non moveri a quo erat.
|
|