|
Considerandum est etiam hoc quomodo invisibiles illas et spirituales
naturas moderatur Deus. Si enim liberi arbitrii sunt, faciunt quod
volunt; et si faciunt quod volunt, quomodo ex sententia Dei pendet quod
faciunt? Nam si dicimus quoniam idcirco hoc faciunt quod vult Deus, quia
non aliud volunt aut velle possunt quam quod vult Deus, qui et ipsum
velle tribuit sicut posse concedit, hoc tametsi de bonis aliquando
conceditur, de malis nulla ratione approbatur. Malis siquidem Deus
potestatem tribuit solam non voluntatem; quia licet ex ipsius
permissione sit quod malum possunt, ex inspiratione, tamen ejus non est
quod malum volunt. Malarum enim voluntatum ordinator est Deus, non
Creator. Quomodo ergo non faciunt nisi quod Deus vult, qui nunquam
volunt nisi quod Deus non vult; quia semper malum volunt quod Deus
nunquam vult? Si enim faciunt quod volunt, et volunt quod Deus non vult,
quomodo faciunt quod Deus vult? Rursum si Deus non vult quod faciunt,
quare permittit ut faciant quod non vult, cum fieri non possit nisi eo
permittente, nec permitti nisi eo volente? Hinc coarctamur diligentius
investigere quomodo rationalem naturam praecipue illam quae voluntate
injusta a divina voluntate discordat; justa Dei moderatio gubernat. Hinc
consideramus quatuor generales modos gubernationis divinae in ipsis
quibus disponuntur et ordinantur in omnibus quae agunt, ut et ipsa mala
quae contra Dei voluntatem sunt quod sunt (quia non approbantur a Deo
quod mala sunt) extra ejus dispositionem non effluant, in quibus bonum
est et placet quod ordinata sunt. Et moderatur ergo Deus et regis
secundum voluntatem suam eos qui prava et injusta voluntate contra suam
nituntur voluntatem, ut conducantur et disponantur secundum ipsam qui
surgunt contra ipsam ad perficiendum quod illi fieri placet voluntate
quae illi displicet.
|
|