CAP. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum.

Hoc autem moderamen, ut diximus, quatuor perficitur modis. Aut termino naturaliter collatae potestatis, aut miraculo temporaliter illatae impossibilitatis, aut obstaculo extrinsecus adhibitae difficultatis, aut judicio intrinsecus operantis dispositionis. Terminus naturaliter collatae potestatis est quantum naturaliter posse conceditur. Miraculum temporaliter illatae impossibilitatis est quando id ipsum naturale posse subita et occulta virtute divinae praesentiae sine exteriori impedimento comprimitur. Obstaculum extrinsecus adhibitae difficultatis est quando nutu divino per alias potestates extrinsecus obviantes aliarum voluntates ne ad effectum venire possint impediuntur. Judicium intrinsecus operantis dispositionis est quando ipsa vis divina, quae intus omni creaturae praesidet; illas etiam voluntates quae contra suam voluntatem ortae sunt, ad perficiendam suam voluntatem intorquet. His ergo quatuor modis pravas voluntates angelorum et hominum Deus ad imperium suae voluntatis disponit, ut in eo etiam in quo displicet id quod est quia malum est placeat quia est quod ordinatum est.