|
De illo autem modo divinae moderationis, quo malas etiam voluntates
praesidens occulta et invisibili operatione ad suum arbitrium temperat
et inclinat, hoc sentiendum est, ut credatur Deus malis voluntatibus non
dare corruptionem sed ordinem. Omnis enim voluntas prius est quam velle;
et velle quidem semper ad aliquid est, quia omnis qui vult aliquid vult.
Voluntas autem non semper ad aliquid est donec velle est, quia non omnis
qui voluntatem habet, ad aliquid habet, donec ipsa voluntate velle
incipit et aliquid velle, sicut non omnis qui visionem habet statim ad
aliquid habet, donec ipsa visione videre incipit et aliquid videre.
Visionem vero habere aliquis et in tenebris potest quando non videt;
videre autem non potest nisi in luce quando aliquid videt. Sic et
voluntatem potest habere aliquis, et nondum ad aliquid; velle autem non
potest nisi ad aliquid. Omnis ergo voluntas est alicujus, sed non semper
ad aliquid est, donec velle incipiat. Velle autem omne et alicujus est
quia in aliquo est; et ad aliquid est quia de aliquo est. Omnis autem
voluntas aut bona est si vel ex natura est vel secundum justitiam: aut
mala est si praeter naturam est vel contra justitiam. Voluntati ergo
malae vitium est ex ipsa quo mala est; ordo autem ex Deo est, quo per
velle sive ad hoc sive ad illud est. In voluntate ergo vitium est, et
ipsum malum est, et ex ipso voluntas mala est. In velle autem et vitium
est in quantum velle ex voluntate mala; et ordo est, in quantum ad hoc
vel ad hoc ex disponente est. Et cum ipsum velle ad hoc aliquid est,
malum est quod ad hoc est; quia mala voluntate est. Quod autem potius ad
hoc quam ad illud est, bonum est; quia ordo est, et ex bene disponente
est. Potest ergo voluntas mala in se corrumpi, et resolvi per proprium
vitium, quod ei aliunde non datur; sed non potest per velle extra se
praecipitari nisi qua ei via aperitur. Et qui praecipiti qua vult ad
ruinam viam aperit, quodammodo ipsam inclinat; non impellendo sed
permittendo et non tenendo, nec auctor illi est ruendi, sed incedendi
ordinator. Dominus, inquit David, praecepit illi ut maledicat (II Reg.
XVI), et ego, ait, vocavi servum meum Nabuchodonosor ut disperdat terram
(Jerem. XXV); et in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in
extremo flumine Aegypti; et api quae est in terra Assur; et venient et
requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum (Isa.
VII). In quibus omnibus manifeste ostenditur Deus ad judicia sua justa
complenda, malas voluntates hominum sive daemonum quibus ipse vult modis
et occasionibus sive intus sive foris et excitare ad volendum, et
dirigere ad perficiendum, et ordinare ad subsistendum; in quibus quod
sint malae Dei non est, sed quod sint ordinatae. Haec autem dispositio
interna invisibiliter praesidentis, tam occulta est ut etiam ipsas
voluntates malas in quibus sit lateat, quae putant suo se solum arbitrio
dirigi; quia se sentiunt praeter coactionem proprio appetitu moveri.
Quia enim non impelluntur, nequaquam intelligunt quod diriguntur, et
nesciunt se habere coram praecedentem ut ordinentur, quia non sentiunt
retrorsum impellentem ut praecipitentur. De aliis modis divinae
gubernationis non multa hic disputare volumus, quia per se magis patent,
nec tantam quaestionem adducunt.
|
|