CAP. III. Quod rationalis creatura prima omnium facta est dignitate; quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum sicut ipsius conditio ad Deum refertur; quoniam ad similitudinem Dei facta est sola.

Dicimus quod creatura rationalis prior facta est, et post eam facta est corporea creatura; non tamen tempore, sed causa solum et respectu et dignitate. Nam ipsius creaturae corporeae conditio ad ipsam refertur creaturam rationalem, et secundum ipsam perfecta est, sicut ipsius conditio ad solum creatorem refertur; quoniam secundum ipsum facta est sola. Sola quippe rationalis creatura ad similitudinem Dei facta legitur; et non dicitur quod creatura aliqua praeter solam rationalem ad similitudinem Dei facta sit, licet omnis creatura in ratione divina et in providentia aeterna ipsius causam et similitudinem habuerit ex qua et secundum quam perfecta sit in sua subsistentia. Sed magna differentia est et distantia magna similitudinem in Deo habere, et ipsum Deum similitudinem habere. Quamvis enim in Deo nihil esse possit quasi minus aut diversum aut aliud a Deo, longe tamen aliud est factum esse aliquid ad similitudinem ipsius quod in Deo est; et in ratione ejus et in providentia ipsius, et factum esse ad similitudinem Dei et Deo simile esse. Nam in Deo quidem omnia erant antequam essent in se secundum rationem et causam et providentiam ex qua futura erant; sed quasi minus erant singula perfecto et unumquodque hoc aliquid et non totum secundum rationem et discretionem uniuscujusque quae ratio omnia continebat; et major erat in toto et quasi superabundabat singulis. Et ideo non erant singula hoc totum, sed in toto erant singula, quoniam totum ad totum et singula ad singula. Et tamen Deo in parte nihil minus erat quam in toto, quia pars et totum unum erat; sed ratione et providentia una discreta sunt quae futura erant in parte et toto, et minus futura erant in parte quam in toto. Ideo et ipsa in ratione minus habueruut, quoniam ex ratione minus futura fuerunt. Tamen Deus minus non habuit, qui in toto totus fuit et perfectus et unus. Propter hoc ergo rationali creaturae non unum aliquid aut hoc aut illud in ratione divina pro exemplari sufficere potuit, ad cujus similitudinem formaretur; sed quasi totum assumpsit Deum ut ejus ipsius imago fieret, et expressa est ad totum aemulans perfectionem. Ut sicut Deus spiritus erat, et unus erat, et in ipso totum erat secundum rationem et providentiam et praescientiam et causam, sic ipsa spiritualis esset capax in uno praescientiae et providentiae et rationis et providentiae omnium. Et eluxit perfecta imago imitans auctorem suum, et apparuit quasi ipsum in altero, et idem unum. Et inventa sunt in secundo quoque quae et in primo secundum aemulationem et imitationem, et imaginem et similitudinem rationes et causae et similitudines et formae, dispositiones et providentiae futurorum quae facienda fuerant. Et cum facta sunt illa quae facta sunt ad similitudinem horum facta sunt quae erant in secundo facta; sicut facta sunt ad similitudinem illorum quae in primo erant non facta. Secundum hujusmodi rationem et considerationem corporea creatura post secundam tertio loco est creaturam rationalem, quoniam ad eam est facta, sicut rationalis ipsa ad primam facta est increatam naturam.