CAP. XXX. De ordinibus angelorum quot in principio a Deo conditi sunt.

De ordinibus angelorum hoc auctoritas promulgavit, novem in principio conditos a Deo ordines angelorum, id est angelos, archangelos, principatus, potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim, et seraphim, ut addito homine denarius consummaretur perfectionis coelestis. Non enim ut quidam putant conditio hominis ita ad restaurationem angelorum provisa est, quasi homo non fuisset factus, nisi angelus cecidisset; sed idcirco ad restaurandum et supplendum lapsorum angelorum numerum factus homo dicitur; quia cum homo postmodum creatus illuc unde illi ceciderunt ductus est, illius societatis numerus qui in cadentibus diminutus fuerat, per hominem reparatur. Novem enim ordines angelorum ab initio conditi sunt, et ex illis qui ceciderunt (quia in una simul omnes malitia consenserunt) quasi unum ex se perversae societatis ordinem effecerunt. Habet autem traditio ex singulis ordinibus aliquos cecidisse. Unde et Apostolus Paulus cum de malignorum spirituum tyrannide mentionem faceret, principatus et potestates tenebrarum (Ephes. VI) nominavit. Ut videlicet ostenderet quod idem nunc quisque in malo ministerium ex perversitate exercet, quod ad bonum perficiendum ex conditione accepit. Nusquam tamen in Scriptura nequam spiritus seraphim appellatos invenio; quia licet caetera dona post ruinam adhuc in malo possideant, charitatem tamen in dilectione Dei nequaquam potuerunt habere.