|
De numero autem lapsorum certa auctoritas nulla reperitur. Omnino tamen
probabile videtur plures remansisse quam cecidisse. Propbeta enim cum
demonstraret currus igneos, consolans ait: Plures sunt qui nobiscum sunt
quam qui cum illis (IV Reg. VI). Hinc conjicimus plures esse electos
angelos quam reprobos. Sunt qui dicunt tot electos ex hominibus ad
numerum angelorum ascensuro; quot ibi constat remansisse electos
angelos, propter Scripturam quae ait: Statuit terminos populorum, juxta
numerum angelorum Dei . Quod si verum est cum multo plures sint in
hominibus reprobi quam electi, plures invenientur homines reprobi quam
electi angeli. Si autem homines reprobi plures sint quam angeli electi
(cum electi angeli plures sint quam reprobi angeli), plures erunt
homines reprobi quam reprobi angeli. Quomodo ergo verum est quod dicitur
unusquisque hominum duos angelos habere deputatos sibi, unum malum ad
impugnationem et unum bonum ad defensionem, cum numerus hominum
transcendat numerum angelorum? Si enim in hominibus mali plures sunt
quam boni et in angelis boni plures quam mali, cum positum sit tot
electos futuros homines quot sunt angeli boni; constat sine ulla
dubitatione plures esse homines bonos quam sint angeli mali, multoque
plures homines malos quam angelos malos, quia plures sunt homines mali
quam boni, cum plures sint homines boni quam mali angeli. Nisi forte
dicatur idcirco quia simul non subsistit genus hominum; sed per temporum
successionem alii post alios sequuntur, posse eos qui in hominibus simul
subsistunt angelis comparari numero, licet universitate praecedant. Quod
tamen quia certum esse non potest, melius inter occulta deputatur, ubi
ignorantia non culpatur, praesumptio arguitur.
|
|