|
De cognominatione spirituum hoc hic praecipue commemorandum putamus,
quia nomina illis non propter se sed propter nos data sunt. Qui enim
sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione. Illa
ergo dona gratiarum in singulis denotantur ex nomine; non quae
singulariter sed quae excellenter data sunt in participatione. In illa
enim coelesti patria ubi plenitudo boni est, licet quaedam data sint
excellenter, nihil possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt
non quidem aequaliter (quia alii aliis quaedam sublimius possident), sed
communiter, quia omnes omnia habent. Item sciendum quod omnia dona
gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperunt, et
tamen ex praecipuis tantummodo nomina sortiendo caetera sequentibus post
se ordinibus ad cognominationem relinquunt. Ut verbi gratia Seraphim
(qui ordo excellentissimus omnium existimatur) tam dilectionem quam
cognitionem divinitatis, et caetera virtutum dona caeteris omnibus
sublimius percipit, tamen ab excellentiori dono, id est charitate
vocabulum trahens, caetera sequentibus post se ordinibus ad
denominationem reliquit. Proximus post hunc ordo a proximo dono, id est
cognitione veritatis cherubim appellatus est, quod plenitudo scientiae
similiter interpretatur, sicut seraphim propter ignem dilectionis ardens
vel succendens dicitur. Ad hunc modum etiam de sequentibus intelligendum
est ordinibus.
|
|