|
Quaeritur et hoc, utrum omnes illi spiritus coelestes ad exteriora
nuntianda mittantur. Quidam putat alios esse in illa multitudine qui
foras pro officio ad exteriora nuntianda exeunt, alios qui intus
assistunt, sicut scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies
millies centena millia assistebant ei (Dan. VII). Apostolus autem
excellentiam Filii commendans pro angelis omnes administratorios
spiritus esse in ministerium missos, propter eos qui haereditatem
capiunt salutis (Hebr. I) confirmat. Hinc quaestio nascitur quomodo
omnes mittuntur si quidam semper assistunt, et si omnes nuntii sunt,
quomodo quidam semper assistere dicuntur. Si omnes nuntii sunt, omnes
angeli sunt; et si omnes angeli sunt, quomodo unus tantum inter novem
ordines ordo hoc nomine censetur? Quidam putant in illa coelesti curia,
omnes quidem mitti, sed alios ex officio qui proprie angeli sive
archangeli nominantur; alios ex tempore et causa extra communem
dispensationem oborta. Qui et ipsi quoque cum angelorum ministerium ex
tempore suscipiunt, nomen in ministerio assumunt. Sicut scriptum est:
Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII). Quia videlicet qui semper
natura spiritus sunt, pro tempore et officio aliquando angeli, id est
nuntii fiunt. Alii dicunt tres ordines supremos, id est seraphim et
cherubim, et thronos ad sola divina et interiora conversionem habere,
semperque Creatori assistere. Inferiores autem tres ad exteriora agenda
et nuntianda mitti. Tres autem medios non solum dignitate vel loco, sed
officio etiam inter utrosque consistere; qui praeceptum Domini a
superioribus accipiunt et deferunt ad inferiores. Ac per hoc cum supremi
mediis, medii imis atque hi nobis praeceptum divinum nuntient - omnes
merito angeli nominantur.
|
|