CAP. IV. Quod in principio primo simul facta sunt et corporea omnia in materia, et incorporea in angelica natura.

Quantum vero pertinet ad momenta temporum et intervalla et spatia, hoc interim commodius et veritati vicinius profitemur, quod simul in tempore uno et in principio temporis quando tempora ipsa coeperunt, facta est sive creata pariter rerum omnium visibilium materia, et invisibilium in creatura angelica et spirituali natura. Nec fuisse in tempore nec coepisse alteram sine altera, nec prius unam quam alteram, sed utramque simul in tempore et cum tempore; et tamen priorem fuisse ad quam facta est altera in qua fuerunt exemplaria sapientiae quorum effectus sunt et expressiones quae visibilia condita sunt, ex hoc modo primo omnium creata est sapientia. Qui autem dicunt ante coelum et terram angelos creatos, et substitisse ante omnia quae mutabilia facta sunt, et computant spatia et annos et saecula quibus ante mundi constitutionem Deo servierunt, asserunt quod cum mundo tempus coepit, et non fuit tempus ante mundum, quoniam mutabilitas non fuit; et tamen fuisse angelos immutabiliter et intemporaliter priusquam mundus factus est; et cum mundus coepit tunc primum coepisse tempus, quoniam mutabilitas coepit; et factum mundum in principio temporis. Sed nos interim magis approbamus quod dictum est pro captu intelligentiae nostrae salva reverentia secretorum in quibus nihil temere asserendum putamus. Et ad hunc modum interim definivimus, quod simul facta sunt omnia visibilia et invisibilia (Gen. II); sicut Scriptura dicit: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII).