CAP. V. Quod corporea et incorporea natura et secundum aliquid informis facta est; et secundum aliquid formata.

Omnia quippe simul condita sunt quoniam uno et eodem tempore pariter coepisse credimus et visibilium omnium materiam et invisibilium naturam utramque informem secundum aliquid et utramque secundum aliquid formatam. Sicut enim visibilium et corporalium omnium materia in exordio illo conditionis primariae et formam confusionis habuit et non habuit formam dispositionis donec postea formaretur et ordinem concederet ac dispositionem; ita spiritualis et angelica natura in sui conditione per sapientiam et discretionem secundum habitum naturae formata fuit; et tamen illam quam postea per amorem et conversionem ad creatorem suum acceptura erat formam non habuit, sed erat informis sine illa formanda ab illa.