CAP. VII. Quod non sunt facti de materia praejacente sicut corporea.

Non enim in materia praejacente creata est spiritualis natura, quemadmodum corpoream diximus conditam fuisse; quoniam non ita est, neque simul ipsa cujus substantiae simplicis non aliud esse potest id quod est, et id de quo est. Quia unum et simplex et individuum et immateriale est totum quod est; sed facta est in sua natura et esse quantum ad substantiam spiritualem perfecta; non ut massa aut confusa materia ut rudis moles, aut acervus, aut congregatio cumulata, aut ex his aliquid quod illam non contingit, sed personaliter distincta et expressa et consignata numero spiritualis et intelligibilis discretionis et multitudo rationalis et intelligibiles spiritus subsistentes, habentes ingenitam rationem et formam sapientiae concreatae et qualitatem spiritualem intelligentiae capacis secundum modum et mensuram conditionis profectus sublimioris et illustrationis superventurae in ipsos. Liberum quoque arbitrium mox exordio insitum innatum pariter possidentes quo poterant sine violentia ad utrumlibet propria voluntate deflecti; in altero adjuti sine coactione, in altero derelicti sine oppressione.