CAP. VIII. De quatuor proprietatibus naturae angelicae.

Si quis igitur quaerat qualis in exordio suo facta sit vel condita spiritualis natura, quatuor sunt ista quae proposuimus et diximus angelis in conditione sua attributa; hoc est primum substantiam simplicem et immaterialem; secundum, discretionem personalem; et tertium formam sapientiae et intelligentiae rationalem; quartum vero sive ad bonum sive ad malum liberam inclinandae voluntatis et electionis propriae potestatem. Et sequitur post hoc consideratio magna necessaria ad intelligentiam veritatis et de spirituali substantia eorum, et de sapientia ipsorum, et de libertate arbitrii, et de caeteris quae circa ista consistunt, utrum omnibus aequalia erant quae aequaliter omnibus inerant. Aequaliter enim omnibus inerant quae communia omnibus erant, de quibus nihil excipiebatur quod non erat in omnibus. Sed nondum constat an aequale erat quod aequaliter inerat. Et hic quaerendum est primum de substantia, postea de forma, ac deinde de potestate. In personis enim substantia est, in sapientia forma, in arbitrio potestas. Ad substantiam quidem pertinet naturae subtilitas; ad formam autem intelligentiae claritas. Ad potestatem vero motus intelligibilis et appetitus et voluntatis rationalis habilitas.