CAP. IX. De differentia substantiae spiritualis.

Hoc ergo quaeritur utrum essentiae illae rationales quae spiritus erant; et natura simplices, et vita immortales, unius subtilitatis vel puritatis sive vigoris ejusdem vel quolibet alio nomine significandum sit quaelibet essentia bona, sive alia melior aut decentior forma jure appellatur, creatae sunt. Sic enim corporum natura se demonstrat; et sunt quaedam corpora solida magis et firma, et alia puriora apparent et extersa magis et munda et clara et quasi meliorem et digniorem substantiam vel essentiam vel formam habentia; et alia levia et coaptata et prompta et integra et incorrupta magis; et alia fragilia et corruptioni proxima et infirma et feculenta et vilia et ponderosa et incongrua. Et est pulchra tamen in universitatis compage et ordine ista diversitas, in qua minus bonum malum non est, et differens bonum majus bonum est. Ad hunc ergo modum rationabile est illas quoque spirituales naturas quae universaliter bene conditae sunt, convenientes puritati suae et excellentiae; non indignas et in essentia et in forma differentias et gradus in ipso mox exordio cognitionis suae accepisse, quibus alii superiores, alii inferiores possent constitui secundum moderamen sapientiae cuncta bona creantis et bene ordinantis Dei.