|
Quae in prima parte hujus operis de conditione hominis prosequenda
dixtinximus, ordine nunc suscipimus explananda. Quatuor enim erant a
principio proposita. Primum quare creatus sit homo, secundum qualis
creatus, et qualiter institutus; tertium qualiter lapsus sit; quartum
qualiter sit reparatus. Horum quidem quod primum positum est, id est,
causa creationis humanae superius jam secundum possibilitatem nostram
tractavimus. Et idcirco nunc superest ut ad secundam partem in qua
propositum est qualis creatus sit homo, et qualiter dispositus:
discutiendam transeamus. Deus omnipotens cujus beatitudo nec augeri
potest omnino, quoniam perfecta est, nec minui, quoniam aeterna est,
sola charitate, nulla sui necessitate, rationalem Spiritum creavit, ut
eum illius boni quod ipse erat, et quo ipse beatus erat, participem
faceret. Verum quia hoc ad felicitatis illius augmentum pertinuit ut
gratiam conditoris sui per quem glorificandus erat agnosceret, voluit
ipse conditor prius ei in sua conditione ostendere quod postmodum in
ipso facturus erat ex dignatione. Creaturam ergo rationalem quam
fecerat, jussit partim in sua puritate persistere; partim eam corporeis
indumentis et terrenis mansionibus copulans, luteam materiam fecit ad
vitae sensum vegetare. Hoc siquidem pro exemplo futurae societatis quae
inter ipsum et Spiritum rationalem in glorificationem ejusdem
perficienda fuerat proposito ut videlicet ostenderetur quia quod tunc
erat in conditione corpus spiritui: hoc secundum aliquid postmodum
futurus erat ex dignatione assumptus spiritus sibi. Comprobavit ergo
Deus potentiam suam et gratiam ostendit. Primo fingendo hominem, quam
postea exhibiturus erat hominem glorificando. Ut sciret homo quod si
potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae ad unam
foederationem atque amicitiam conjungere, nequaquam ei impossibile
futurum, rationalis creaturae humilitatem (licet longe inferiorem) ad
suae gloriae participationem sublimare. Rursus si tantum gaudium est et
tanta jucunditas vita ista mortalis quae constat ex praesentia spiritus
in corpore corruptibili, quanta jucunditas foret et quantum gaudium,
vita illa immortalis ex praesentia Divinitatis in spiritu rationali?
Quia ergo in parte pro exemplo universitatis humiliatus est rationalis
Spiritus usque ad consortium terreni corporis, ne forte hoc ipsum ad
depressionem ejus pertinere videretur, adjunxit providentia Dei ut
postmodum cum eodem corpore glorificato ad consortium illorum qui in sua
puritate perstiterant sublimaretur, ut quod minus ex dispensatione
creatoris sui acceperat conditus, per gratiam ejusdem postmodum
acciperet glorificandus. Sic ergo conditor Deus rationales spiritus quos
fecerat, varia forte pro arbitrio omnipotentis voluntatis suae
disposuit; illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in coelo
mansionem constituens; illos vero quos corporibus terrenis sociaverat
deorsum in terrena habitatione disponens. Utrisque regulam proponens
obedientiae, quatenus et illi ab eo ubi erant non caderent, et isti ab
eo ubi erant ad id ubi non erant ascenderent, ut cum isti pervenissent
et illi non cecidissent, supra id quod facti erant ad id ad quod facti
erant pertingerent, ut cum eo essent a quo facti erant. Fecit itaque
Deus hominem ex duplici substantia: corpus secundum materiam de terra
sumens; animam vero sine materia de nihilo fingens.
|
|