|
Sed fortassis alicui quaerendum videatur qualiter homo ante peccatum
violentiam aliquam pati potuisset, qui si non pecasset (sicut videtur)
omnino pati non potuisset? Si ergo omnino pati non potuit, violentia ei
nocere non potuit: Neque opus habuit custodia ne violentiam pateretur
qui quodcunque illatum sibi fuisset nihil omnino pateretur. Nam si
violentiam pati potuit, quomodo etiam mori non potuit? Si autem mori
potuit, quomodo immortalis fuit? Propter hujusmodi rationes solvendas
quae ab iis qui diligentius secreta scrutari solent objiciuntur tres
status vitae humanae prima consideratione distinguimus, et in his qualis
homo fuerit sive in corpore sive in anima (quantumque ab eo quod primum
factus est mutatus sit, aut in quo idem perstiterit) necessario
determinandum putamus. Primus status hominis fuit ante peccatum in eo in
quo fuit conditus. Secundus status est post peccatum (si tamen status
dicendus est, et non potius ruina) in quem per peccatum et poenam
peccati post peccatum sequentem, est lapsus. Tertius status erit hominis
post resurrectionem a mortuis, quando plene et perfecte tam a peccato
quam a poena peccati liberabitur; et non solum in id in quo fuit
conditus, sed supra id etiam usque ad illud ad quod conditus fuit
restituetur. In primo statu divisit Deus et homo; in secundo statu
divisit diabolus et homo; in tertio statu, Deus totum accipit. In primo
statu, laus Dei erat, et aliquid praeter laudem, nihil tamen contra
laudem Dei; in secundo statu nihil ad laudem, sed totum contra laudem
Dei; in tertio statu totum ad laudem: nihil praeter laudem, nec contra
laudem Dei. Ad laudem Dei charitas, praeter laudem Dei necessitas,
contra laudem Dei iniquitas. In primo statu charitas et necessitas; in
secundo statu necessitas et iniquitas; in tertio sola charitas.
|
|