CAP. XI. De primo statu hominis ante peccatum.

Quaeruntur autem plurima de primo statu hominis ante peccatum, qualis fuit homo priusquam peccaret, et qualis futurus fuisset si non peccasset et in corpore et in anima, mortalis an immortalis; passibilis an impassibilis. De termino inferioris vitae, et de transitu ad superiorem; de qualitate et modo vivendi, et de propagatione filiorum, de vita et de meritis nascentium ab ipso, et sequentium post ipsum, et multa alia quae, licet aliquando cum curiositate quaeruntur, utiliter tamen sciuntur, si cum discretione discutiantur. Nos vero in tam multis praecipue quae a nostra intelligentia et capacitate remota sunt, responsionem nostram moderari oportet, et ab iis quae dubia non sunt, ea quae probabiliter dicuntur tantum distinguere. Ita periculum diligentis inquisitionis nullum erit, si praesumptio temerariae assertionis non fuerit.