CAP. XII. De scientia hominis ante peccatum.

Si ergo quaeritur de primo homine qualis ante peccatum fuerit, secundum animam quidem rationalis fuit, habens discretionem boni et mali; scientiam quoque rerum, quantum ad principium conditionis pertinuit perfectam. Nam sicut (quantum pertinet ad perfectionem staturae et aetatis humani corporis) primum hominem perfectum credimus factum, ita quoque (quantum ad animam) cognitionem veritatis et scientiam (eam duntaxat quae primae perfectioni congrua fuit) perfectam mox conditum accepisse putamus, et ad illam non studio aut disciplina aliqua per intervalla temporis profecisse; sed simul et semel ab ipso sui conditionis exordio una ac simplici divinae aspirationis illuminatione illam percepisse. Triplici autem cognitione primum hominem eruditum constat, cognitione scilicet creatoris sui ut cognosceret a quo factus erat, et cognitione sui ut cognosceret quid factus erat, et quid sibi faciendum erat. Deinde cognitione quoque illius quod secum factum erat, et quid sibi de illo et in illo faciendum erat.