|
Rerum enim omnium visibilium quae cum homine et propter hominem factae
erant, perfectam cognitionem hominem accepisse nulli dubium esse debet,
quantum videlicet sive ad animae eruditionem, sive ad corporalis usus
necessitudinem pertinere videbatur.
Nam idcirco ipse creator non a se aut ab angelo aliquo singulis
quibusque animalibus, sed ab homine nomina formari voluit, ut manifeste
ostenderet quod singulorum naturam et usum et officia ex insita sibi
ratione homo agnovit. Quae enim propter illum creata erant, ab illo
regenda et disponenda erant, et idcirco horum omnium Deus illi et
scientiam tribuit et providentiam reliquit. Ait namque Apostolus:
Nunquid cura est Deo de bobus? (I Cor. IX.) Curam etenim bonum et
providentiam caeterorum animalium Deus homini reliquit, ut dominationi
illius subjicerentur, et ratione illius regerentur, ut a quibus debuerat
obsequium accipere, sciret etiam illis necessaria providere. Hanc autem
scientiam (quemadmodum et illam qua carnis suae commoda et necessaria
providere debuerat) quia homo peccando non perdidit; idcirco Deus
postmodum illum per scripturas suas de ejusmodi erudire non curavit. De
scientia vero animae sola idcirco homo cum reparabatur erudiendus fuit,
quoniam solam illam prius peccando amisit.
|
|