|
Cognitionem vero creatoris sui primum hominem habuisse dubium non est.
Quoniam si pro vita temporali conservanda in rebus transitoriis tam
magnam scientia accepit, multo magis pro vita aeterna adipiscenda
excellentiorem et abundantiorem in coelestibus cognitionem habere
debuit. Cognovit ergo homo creatorem suum, non ea cognitione quae foris
ex auditu solo percipitur, sed ea quae potius intus per inspirationem
ministratur. Non ea quidem qua Deus modo a credentibus absens fide
quaeritur; sed ea qua tunc per praesentiam contemplationis scienti
manifestius cernebatur. Sciendum tamen est quod illam primam cognitionem
hominis quam de creatore suo habuit, sicut majorem et certiorem illa
cognitione quae nunc in sola fide constat, veraciter dicimus: ita etiam
illa quae postmodum in excellentia contemplationis divinae manifeste
revelabitur, minorem necesse est confiteamur. Cognovit ergo creatorem
suum homo, non tamen ita excellenter sicut postea cognoscere debuisset
si perstitisset. Sicut enim inobedientia hominis per subsequentem
ignorantiam primae cognitioni multum abstulit, sic eidem cognitioni si
inobedentia homo perstitisset per subsequentem revelationem plurimum
addendum fuit. Modum vero cognitionis divinae quam illae primus homo,
habuisse creditur explicare difficile est, excepto eo quod diximus quod
per internam inspirationem visibiliter edoctus, nullatenus de ipso
creatore suo dubitare potuit.
|
|