CAP. XV. De cognitione sui. Homo utrum a principio praescierit lapsum et ruinam suam, et caetera omnia mala quae in ipsum et per ipsum in posteros transierint, et utrum etiam praescierit bona quae habiturus fuisset, si in obedientia perstitisset.

Porro cognitionem sui eumdem hominem a prima cognitione sua talem accepisse credimus, ut et debitum obedientiae suae erga superiorem agnosceret, et debitum providentiae suae erga inferiorem non ignoraret. Hoc siquidem erat semetipsum agnoscere, conditionem et ordinem et debitum suum sive supra se, sive in se, sive sub se non ignorare; intelligere qualis factus esset et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere similiter. Hoc totum erat semetipsum agnoscere. Si horum cognitionem et discretionem homo non habuisset semetipsum non cognovisset: neque praevaricationis horum postmodum exstitisset reus, si prius ad eorum cognitionem non fuisset illuminatus. Si autem quaeritur utrum homo tunc a principio cognitionem eorum quae circa ipsum ventura fuerunt habuerit, id est lapsum et ruinam suam praescierit, et caetera omnia mala quae primum in ipsum; postea per ipsum in omnes qui fuerunt ex ipso transierunt, et similiter utrum praescierit bona quae habiturus fuisset si in obedientia perstitisset. Illud omnino probabile, et consequens esse videtur, quod ad institutionem et formam recte vivendi spectabat magis ut ei facienda indicerentur potius quam ut futura praedicerentur. Illud namque et arbitrii libertatem et obedientiae puritatem minuere omnino videretur, si ipse homo ante meritum futurorum praescius diceretur; quia nec bona sperare cum praescientia malorum potuisset, neque cum praescientia bonorum mala ventura timuisset. Propter hoc igitur magis conveniens judicatur primum hominem eorum quidem quae facienda fuerant, scientiam et praeceptum accepisse; sed eorum quae futura erant praescientiam non habuisse, ut liberum ad utramque partem arbitrium staret. Et haec quidem de scientia hominis quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat.