CAP. XVI. De qualitate liberi arbitrii per tres status.

De arbitrii vero libertate quantum ad eumdem statum spectat, in praesenti adjicimus. Liberum arbitrium hominem habuisse ante peccatum nullatenus ambigendum est, ea sane libertate qua potuit sive ad bonum sive ad malum voluntatis suae appetitum inclinare. Ad bonum quidem adjuvante gratia; ad malum vero solum Deo permittente non cogente. Prima ergo libertas arbitrii fuit posse peccare et posse non peccare, sicut ultima erit libertas posse non peccare et non posse peccare. Prima libertas ad bonum quidem adjutorium habuit, sed ad malum infirmitatem habuit; sic tamen ut nec ad bonum cogeretur, nec contra malum teneretur. Ultima libertas in bono gratiam habebit, in malo infirmitatem non habebit, nec solum gratiam in bono adjuvantem, sed etiam contra malum confirmantem; adjuvantem, ut sit posse non peccare: confirmantem, ut sit non posse peccare. Media libertas post peccatum quidem ante reparationem gratiam non habet in bono, sed infirmitatem in malo, et idcirco in ea est posse peccare, non posse non peccare. Posse peccare, quia libertatem habet sine gratia confirmante; non posse non peccare, quia infirmitatem habet sine gratia adjuvante. Media libertas post reparationem, ante confirmationem habet gratiam in bono, infirmitatem in malo: gratiam in bono adjuvantem propter libertatem; et gratiam contra malum adjuvantem propter infirmitatem, ut sit in ea posse peccare propter libertatem et infirmitatem, et posse non peccare propter libertatem et gratiam adjuvantem, nondum tamen non posse peccare propter infirmitatem adhuc perfecte non ablatam; et propter gratiam confirmantem adhuc perfecte non consummatam. Cum autem infirmitas tota e medio sublata fuerit, et gratia confirmans fuerit consummata, erit non posse peccare. Non quia vel tunc aut arbitrii libertas aut naturae humilitas destruatur, sed quod gratia confirmans (qua praesente peccatum nequaquam inesse potest) amplius non auferatur.