|
Si autem quaeritur an virtutes aliquae in ipso primo homine ante
peccatum fuerint, et si in ipso virtutes fuerint. Utrum in eis aliquid
meruerit, cum certe videantur virtutes sine merito esse non posse. Nos
quidem virtutes dupliciter haberi respondemus, secundum naturam et
secundum gratiam. Virtus namque nihil aliud est quam affectus mentis
secundum rationem ordinatus, qui secundum varias ejusdem mentis
applicationes plurimi esse dicuntur, unam tamen radicem et originem
habentes, voluntatem. Una enim voluntas secundum quod se ad varia vel
appetendo vel fugiendo inclinat varios format affectus, et diversa
secundum eosdem affectus nomina sortitur, cum tamen omnia haec in una
sint voluntate, et una voluntas. Voluntas autem aliquando per naturam
fugit, aliquando excitatur per gratiam, et est ipsa quidem natura per
gratiam, sed alia est gratia creatrix, alia salvatrix. Per creatricem
gratiam facta sunt quae non erant, per gratiam salvatricem reparantur
quae perierant. Gratia creatrix primum naturae conditae quaedam bona
inseruit, gratia salvatrix et bona quae natura primum corrupta perdidit
restaurat, et quae imperfecta nondum accepit aspirat. Per prima bona
liberum arbitrium reparatur, per secunda bona liberum arbitrium
operatur. In primis bonis, Deus in homine operatur; in secundis bonis,
Deus homini cooperatur. Prima bona donum Dei sunt non meritum hominis;
secunda bona et Dei sunt per donum, et hominis per meritum. Prima dona
gratia sunt; secunda dona gratia pro gratia. Quando ergo voluntas
hominis secundum naturam solum movetur, extra naturam non meretur;
quando vero secundum Deum movetur, supra naturam meretur: quoniam illum
meretur per quem et propter quem movetur. Omnis enim qui vult, aliquid
vult; et propter aliquid vult quod vult. Quicunque ergo vult aliquid et
propter ea solummodo vult quod vult quia natura hoc vult, velle habet ex
natura; qui autem aliquid vult, et propterea vult quod vult, quia Deus
hoc vult, id velle habet ex gratia, et hoc meritum hominis est quod
propter Deum vult quod vult, et propter Deum facit quod facit.
Hoc namque Deus reddere habet quod propter ipsum fit, sive voluntate
sola in volendo, sive voluntate et opere in faciendo. Bona igitur
naturae et affectus ordinati secundum naturam virtutes sunt naturales,
quae et si laudabiles sunt quia bonae sunt et a natura sunt, non sunt
tamen dignae merito illo quod est supra naturam, quia nihil in se habent
praeter naturam. Nihil tamen mereri etiam hujusmodi virtutes non mihi
convenienter dici posse videtur, quamvis extra bona haec quae propter
naturam condita sunt nihil mereantur, quae ex sola sunt natura. Virtutes
autem quas gratia reparatrix naturae superaddita format quia in merito
aliquid supra naturam accipiunt, in praemio et supra naturam remunerari
dignae sunt, ut quibus amor Dei causa est in opere, praesentia Dei
praemium sit in retributione. Sed in his virtutibus quae per gratiam
reparatricem sunt primum Spiritus sanctus bonam voluntatem operatur;
deinde bonae voluntati moventi se et operanti cooperatur. Primum bonam
voluntatem aspirat ut sit, deinde bonae voluntati inspirat ut moveatur,
et operetur ut vacua non sit. Primum operatur eam, deinde operatur per
eam. Bona enim voluntas instrumentum est, Spiritus sanctus est artifex.
Quemadmodum autem artifex primum instrumentum operatur, deinde per
instrumentum. Et quod instrumentum operatur primum solus ipse operatur;
quod vero postmodum per instrumentum operatur non solum ipse operatur,
sed instrumentum etiam ipsum per quod ipse operatur. Sicut Spiritus
sanctus quod primum bonam voluntatem operatur in homine solus ipse
operatur, quod vero postea per bonam voluntatem operatur, etiam non
solus ipse operatur, sed et voluntas per quam operatur. Tamen opus bonum
ex spiritu est qui operatur, non ex voluntate hominis per quam operatur.
In ipsa quidem est bonum, sed ex ipsa non est. Ex ipsa non est quoniam
aliunde accepit. In ipsa tamen est quoniam habet quod accepit. Et idem
ipsum et suum est, in quantum habet; et non suum, in quantum a semetipso
non habet. Tali igitur distinctione facta (quod quaedam virtutes ex sola
natura sunt, quaedam ex gratia) si quaeritur utrum primus homo in illo
primo suae conditionis statu virtutes aliquas habuerit, nullatenus
ambigendo putamus affectus bonos et secundum justitiam ordinatos naturae
illius a prima sua origine insertos per quos ad bonitatem et justitiam
exsequendam naturali appetitu trahebatur. Et in his quidem affectibus
bonis naturales virtutes constitisse quibus a principio natura hominis
formata est et instructa. De illis autem virtutibus quae voluntate bona
ex amore divino mota perficiuntur, nihil temere circa ipsum (quantum ad
primum illum statum pertinet) definire volumus, praecipue cum de opere
charitatis illius nullum sive ex auctoritate sive ex ratione argumentum
certum habeamus. Etsi quidem amare creatorem suum coepit, hoc tamen
omnino laudabile non fuit, quia non perseveravit; quia motus incipientis
virtutis exstinctus est et abolitus per teporem culpae subsequentis.
|
|