CAP. XVIII. Qualis creatus sit primus homo secundum corpus.

Nunc superest ut consideremus etiam qualis primus homo secundum corpus factus sit; hoc est, an mortalis, an immortalis, passibilis an impassibilis, et caetera quae de statu corporis humani quaerenda videntur. Primus igitur homo quantum ad naturam corporis terreni, et immortalis factus est secundum aliquid, quia potuit non mori; et secundum aliquid mortalis, quia potuit mori. Sicut enim in illo primo statu habuit posse peccare et posse non peccare, quia haec fuit prima arbitrii libertas, ita etiam in eodem statu habuit posse non mori, et etiam posse mori, quia ista fuit prima corporis humani immortalitas. In secundo statu habet posse mori et non posse non mori, sicut etiam posse peccare et non posse non peccare habet; quoniam in hoc statu est et moriendi et peccandi necessitas. Moriendi necessitas quandiu adest vita; peccandi necessitas quandiu abest gratia. In tertio statu habebit posse non mori et non posse mori, sicut etiam posse non peccare et non posse peccare; quoniam ad hunc statum pertinet et moriendi et peccandi impossibilitas. Utraque tamen ex gratia non ex natura; quia si gratia non adesset, in altero moriendi, in altero peccandi naturae possibilitas non deesset. Si ergo ultima immortalitas ex gratia erit, ubi moriendi possibilitas non erit; quanto magis prima immortalitas ex natura non fuit ubi moriendi possibilitas fuit? Ergo primus homo ante peccatum immortalis fuit; quoniam in corpore ejus corruptio et infirmitas nulla fuit, et extrinsecus praeter caetera fomenta ciborum quibus corporalem vitam nutrire et sustentare debuit specialem in ligno vitae medicinam acceperat, qua eamdem vitam contra mortis defectum sanam atque incorruptam potuit conservare, donec ad veram immortalitatem ubi jam mori non posset, transferretur, et translatus confirmaretur. Sicut ergo immortalem non dicimus primum hominem fuisse ante peccatum ut mori omnino non posset; sic etiam nequaquam impassibilem fuisse credere debemus, quasi nihil omnino pati potuisset quia naturam in se passibilem habuit. Sed tamen si non peccasset sicut non mortuus, ita etiam sive ad molestiam voluntatis in mente, sive ad corruptionem integritatis in corpore passus omnino aliquid non fuisset. Nam quod primus ille homo non secundum qualitatem corporis terreni, sed ex beneficio vitalis edulii non mori potuit, manifeste Scriptura ostendit, ubi eum ab eodem ligno ejectum ne vitam ipsam perpetuam conservare posset, testatur dicens: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et vivat in aeternum: ejecit Dominus Deus Adam de loco voluptatis (Gen. III). Qui ergo de ligno vitae ejectus dicitur ne semper viveret, manifeste ostenditur ex ipsius ligni beneficio hoc habiturus, si semper viveret. Sic itaque primus homo ante peccatum natura mortalis et passibilis fuit, qui tamen ex beneficio Creatoris praecedente, et proprio studio subsequente facere potuisset ut nec moreretur, nec in vita corruptionem pateretur. Quia ergo homo naturam passibilem habuit contra passionem custodia ei necessaria fuit, ut videlicet per rationem propriam contra negligentiam cavendam excitaretur, et per providentiam divinam contra violentiam omnem illaesus conservaretur, et sic utrinque munitus, nec moreretur nec pateretur.