CAP. XIX. Quandiu homo si non peccasset, in hac vita inferiori manere debuisset. |
Quandiu autem in hac vita terrena homo manere debuisset, argumentum aliud haberi non potest, nisi quia probabile omnino est quod post peractam obedientiam si in ipsa obedientia perstitisset, statim ad praemium ipsius obedientiae transferri debuisset, quatenus sine mortis interpositione de primo statu ubi habuit posse non mori, ad alium statum transiret ubi amplius mori omnino non posset. |