|
Factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, quia in anima (quae
potior pars est hominis, vel potius ipse homo erat) fuit imago et
similitudo Dei. Imago secundum rationem, similitudo secundum
dilectionem; imago secundum cognitionem veritatis, similitudo secundum
amorem virtutis. Vel imago secundum scientiam, similitudo secundum
substantiam. Imago, quia omnia in ipsa secundum sapientiam; similitudo,
quia una et simplex ipsa secundum essentiam. Imago quia rationalis,
similitudo quia spiritualis. Imago pertinet ad figuram, similitudo ad
naturam. Haec autem in anima sola facta sunt, quia corporea natura
similitudinem capere non potuit Divinitatis, quae ab ejus excellentia et
similitudine in hoc ipso longe fuit quod corporea fuit.
|
|